Gaudeamus igitur Viis: Christian Wilhelm Kindleben, 1781 Vrdl.: Johann Christian Günthers: “Brüder, lasst uns lustig sein”, 1717 Sõnad: C. W. Kindleben 1781 | |
1. | :,: Gaudeamus igitur, juvenes dum sumus. :,: Post jucundam juventutem, post molestam senectutem. :,: Nos habebit humus! :,: |
2. | :,: Ubi sunt qui ante nos, in mundo fuere? :,: Vadite ad superos, transite ad inferos. :,: Hos si vis videre. :,: |
3. | :,: Vita nostra brevis est, brevi finietur. :,: Venit mors velociter, rapit nos atrociter. :,: Nemini parcetur. :,: |
4. | :,: Vivat Academia, vivant professores! :,: Vivat membrum quodlibet, vivant membra quaelibet! :,: Semper sint in flore! :,: |
5. | :,: Vivant omnes virgines faciles, formosae! :,: Vivant et mulieres tenerae, amabiles! :,: Bonae laboriosae! :,: |
6. | :,: Vivat et respublica et qui illam regit! :,: Vivat nostra civitas, maecenatum caritas! :,: Quae nos hic protegit! :,: |
7. | :,: Pereat tristitia, pereant osores! :,: Pereat diabolus, quivis antiburschius! :,: Atque irrisores! :,: |
Nota bene! Tekstid on avaldatud akadeemilisel õppe-eesmärgil, õigused kuuluvad teoste autoritele.